Hľadaný výraz: psalms 129, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Canticum ascensionum. Saepe expugnaverunt me a iuventute mea, dicat nunc Israel, 2 saepe expugnaverunt me a iuventute mea, etenim non potuerunt adversum me. 3 Supra dorsum meum araverunt aratores, prolongaverunt sulcos suos. 4 Dominus autem iustus concidit cervices peccatorum. 5 Confundantur et convertantur retrorsum omnes, qui oderunt Sion. 6 Fiant sicut fenum tectorum, quod, priusquam evellatur, exaruit; 7 de quo non implevit manum suam, qui metit, et sinum suum, qui manipulos colligit. 8 Et non dixerunt, qui praeteribant: “ Benedictio Domini super vos, benedicimus vobis in nomine Domini ”.

1

mail   print   facebook   twitter